

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 16: Versus 15
Omni creaturae.Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat:In viam gentium ne abieritis[Matth. 10.]: ut scilicet apostolorum prius a Judaea repulsa praedicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret.[HIER.]Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturae, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquae, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.